Hľadaný výraz: Lk 11,37-54, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
37 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus, ut pranderet apud se; et ingressus recubuit. 38 Pharisaeus autem videns miratus est quod non baptizatus esset ante prandium. 39 Et ait Dominus ad illum: “ Nunc vos pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. 40 Stulti! Nonne, qui fecit, quod de foris est, etiam id, quod de intus est, fecit? 41 Verumtamen, quae insunt, date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis. 42 Sed vae vobis pharisaeis, quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autem oportuit facere et illa non omittere. 43 Vae vobis pharisaeis, quia diligitis primam cathedram in synagogis et salutationes in foro! 44 Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt! ”. 45 Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: “ Magister, haec dicens etiam nobis contumeliam facis ”. 46 At ille ait: “ Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas! 47 Vae vobis, quia aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos! 48 Profecto testificamini et consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis. 49 Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur, 50 ut requiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista, 51 a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis: Requiretur ab hac generatione. 52 Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis ”. 53 Cum autem inde exisset, coeperunt scribae et pharisaei graviter insistere et eum allicere in sermone de multis 54 insidiantes ei, ut caperent aliquid ex ore eius.

1

mail   print   facebook   twitter